1 Chronicles 10:13
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. + 19.31 Ad magos. LXX: Ventriloquas, id est pythones, vel falsos prophetas, qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt. Neque ab ariolis, etc. LXX: Veneficis, qui dæmonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant, ut animam interficiant.
Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.
1 Samuel 15:2Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.
1 Samuel 15:23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
1 Samuel 28:8Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
Psalms 25:3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. + 25.3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa. 1