Proverbs 2:4
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: + 2.4 Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If thou seekest her as silver, and searchest for her as for hid treasures;
In Context
3Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
Cross References
Job 3:21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.
Psalms 19:10Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
Proverbs 3:14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. + 3.14 Melior est. Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi. Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.
Proverbs 8:18Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.
Proverbs 23:23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.