The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 8 › Proverbs 8:18

Proverbs 8:18

Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Riches and honour are with me; yea, durable riches and righteousness.

In Context

17Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. + 8.17 Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

19Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.

Read all of Proverbs 8

Cross References

Psalms 112:3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. + 112.3 A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari. 1

Proverbs 4:7Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Proverbs 24:4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. + 24.4 Vir sapiens. Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

Luke 10:42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. + 10.42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.

Luke 12:33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. + 12.33 Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 8:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 8:17Proverbs 8Proverbs 8:19 →