The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:21

Job 3:21

qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; + 3.21 Qui exspectant mortem. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quasi effodientes thesaurum. Quia qui thesaurum fodiendo quærit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which long for death, but it cometh not; and dig for it more than for hid treasures;

In Context

20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: + 3.20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.

22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? + 3.22 Viro cujus. Ecce cum quæreretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quæ putantur Deo placere, displicent.

Read all of Job 3

Cross References

1 Kings 19:4et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.

Job 6:9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? + 6.9 Qui cœpit, ipse me conterat. GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum, id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.

Job 11:20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.

Ecclesiastes 4:2et laudavi magis mortuos quam viventes; + 4.2 Et laudavi. HIER. Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico.

Jonah 4:8Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:20Job 3Job 3:22 →