Proverbs 4:12
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. + 4.12 Et currens. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When thou goest, thy steps shall not be straitened; and when thou runnest, thou shalt not stumble.
In Context
13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Cross References
2 Samuel 22:37Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
Proverbs 3:23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Proverbs 6:22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. + 6.22 Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris: in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.
John 11:9Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: + 11.9 Nonne duodecim sunt horæ. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.