Proverbs 20:9
Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? + 20.9 Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who can say, I have made my heart clean, I am pure from my sin?
In Context
10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
Cross References
1 Kings 8:46Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.
Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.
James 3:2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. + 3.2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.