Proverbs 20:14
Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. + 20.14 Malum est. Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is naught, it is naught, saith the buyer: but when he is gone his way, then he boasteth.
In Context
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Cross References
Ecclesiastes 1:10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. + 1.10 Nec valet, etc. HIER. Estne verbum, etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit. Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.
1 Thessalonians 4:6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.