Proverbs 20:13
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Love not sleep, lest thou come to poverty; open thine eyes, and thou shalt be satisfied with bread.
In Context
Cross References
Proverbs 6:11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.] + 6.11 Egestas, et paupertas. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. Si vero impiger. Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.
Proverbs 12:11Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Romans 13:11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.
Ephesians 5:14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. + 5.14 Surge. Per confessionem. Et exsurge. Per satisfactionem.