Proverbs 20:6
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Most men will proclaim every one his own goodness: but a faithful man who can find?
In Context
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
Cross References
Psalms 12:1In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? + 12.1 In finem. CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Phil. 1. 1
Proverbs 25:14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. + 25.14 Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes II Tim. 3..
Ecclesiastes 7:28Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, + 7.28 Ecce hoc. Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier. Ut invenirem rationem. Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus?
Micah 7:1[Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
Matthew 6:2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.2 Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.
Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.