Matthew 6:2
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.2 Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.
Proverbs 20:6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
Isaiah 9:17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
Hosea 8:1[In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.