Micah 7:1
[Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. + 18.13 Universa frugum. AUG., quæst. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quæ primitus sumebantur.
Proverbs 20:6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
Isaiah 17:6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. + 17.6 Sicut excussio. ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium. Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.
Isaiah 24:16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.
Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
Jeremiah 15:10[Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. + 15.10 Væ mihi, mater mea, etc. ID. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus sæpe in hoc volumine rogasse pro populo.