Proverbs 21:18
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. + 21.18 Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The wicked shall be a ransom for the righteous, and the transgressor for the upright.
In Context
17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Cross References
Isaiah 43:3Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.
Isaiah 55:8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.