Proverbs 21:4
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
An high look, and a proud heart, and the plowing of the wicked, is sin.
In Context
3Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]
Cross References
Job 18:6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
Psalms 101:5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. + 101.5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. 1
Proverbs 6:16[Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: + 6.16 Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1..
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.