Proverbs 22:1
[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. + 22.1 Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A good name is rather to be chosen than great riches, and loving favour rather than silver and gold.
In Context
Cross References
1 Kings 1:47Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
Luke 10:20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. + 10.20 Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.
Philippians 4:3Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. + 4.3 Nomina. Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in æterna domo. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.. Libro vitæ. Prædestinatio in qua omnes salvandi prædestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitæ continemini.