Proverbs 22:15
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Foolishness is bound in the heart of a child; but the rod of correction shall drive it far from him.
In Context
14Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.
Cross References
Psalms 51:5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. + 51.5 Dilexisti malitiam, etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. 1
Proverbs 19:18Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. + 19.18 Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:
Proverbs 23:14Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Proverbs 29:17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.