The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 22 › Proverbs 22:21

Proverbs 22:21

ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That I might make thee know the certainty of the words of truth; that thou mightest answer the words of truth to them that send unto thee?

In Context

20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:

22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:

Read all of Proverbs 22

Cross References

Proverbs 1:1[Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, + 1.1 Parabolæ Salomonis. Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice misle , Græce paræmias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: Hæc in proverbiis locutus sum vobis Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine similitudines; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam; id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.

Luke 1:3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, + 1.3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.

1 Peter 3:15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. + 3.15 Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 22:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 22:20Proverbs 22Proverbs 22:22 →