The Bible Software
bible.softwarePetri iPetri i 3 › Petri i 3:15

Petri i 3:15

Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. + 3.15 Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But sanctify the Lord God in your hearts: and be ready always to give an answer to every man that asketh you a reason of the hope that is in you with meekness and fear:

In Context

14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. + 3.14 Timorem autem. In futuro eritis beati, in præsenti autem ne timueritis timorem eorum, id est illa quæ in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi.

16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. + 3.16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.

Read all of Petri i 3

Cross References

Numbers 20:12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. + 20.12 Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.

1 Samuel 12:7Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Isaiah 29:23sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;

Jeremiah 26:12Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. + 26.12 Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.

Amos 7:14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 3:14Petri i 3Petri i 3:16 →