Luke 1:3
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, + 1.3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Cross References
Psalms 50:21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] + 50.21 Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.
Luke 1:1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: + 1.1 Quoniam quidem, etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem.
Acts 11:4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
Acts 15:25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
Acts 23:26Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
Acts 26:25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.