The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 22 › Proverbs 22:5

Proverbs 22:5

Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thorns and snares are in the way of the froward: he that doth keep his soul shall be far from them.

In Context

4Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. + 22.4 Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.

6Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. + 22.6 Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

Read all of Proverbs 22

Cross References

Joshua 23:13jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

Psalms 11:6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. + 11.6 Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit. 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Proverbs 13:3Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Proverbs 15:19Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. + 15.19 Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.

Proverbs 19:16Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 22:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 22:4Proverbs 22Proverbs 22:6 →