Proverbs 23:18
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For surely there is an end; and thine expectation shall not be cut off.
In Context
19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Cross References
Psalms 9:18Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. + 9.18 Convertantur peccatores. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent. 1
Proverbs 24:14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Jeremiah 29:11Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Romans 6:21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. + 6.21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.
Hebrews 10:35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.