Romans 6:21
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. + 6.21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:6In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. + 17.6 In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est.
2 Samuel 12:5Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.
Ezra 9:6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.
Proverbs 9:17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. + 9.17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.