Proverbs 25:4
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take away the dross from the silver, and there shall come forth a vessel for the finer.
In Context
Cross References
Isaiah 1:25Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. + 1.25 Stannum tuum. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
2 Timothy 2:20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. + 2.20 Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.