Proverbs 26:12
Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.] + 26.12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Seest thou a man wise in his own conceit? there is more hope of a fool than of him.
In Context
Cross References
Proverbs 12:15Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
Proverbs 26:5Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Proverbs 28:11Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Proverbs 29:20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. + 29.20 Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat.
Matthew 21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.
Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.