Proverbiorum 29:20
Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. + 29.20 Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Seest thou a man that is hasty in his words? there is more hope of a fool than of him.
In Context
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Cross References
Proverbs 21:5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]
Proverbs 29:11Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. + 29.11 Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.
James 1:19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.