Proverbs 26:23
Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Burning lips and a wicked heart are like a potsherd covered with silver dross.
In Context
22Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
24Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Cross References
Proverbs 10:18Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. + 10.18 Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.
Proverbs 25:4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Luke 11:39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. + 11.39 Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.