Proverbs 27:10
[Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. + 27.10 Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
11Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
Cross References
2 Samuel 19:28Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem?
1 Kings 12:6iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
2 Chronicles 10:8At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. + 10.8 Reliquit consilium senum, etc. HIERON. Hoc aiunt Hebræi esse Banaiam filium Joiadæ et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare cœpit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non ætate, sed animo sæpe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis ætate, sed sensu: qui quadragesimo primo ætatis suæ anno cœpit regnare.
Job 6:21Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. + 6.21 Nunc venistis, et modo videntes plagam meam. Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis.
Proverbs 18:24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.
Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.