The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:21

Job 6:21

Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. + 6.21 Nunc venistis, et modo videntes plagam meam. Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For now ye are no thing; ye see my casting down, and are afraid.

In Context

20Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. + 6.20 Confusi sunt. Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit: Venerunt quoque. In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi.

22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? + 6.22 Nunquid dixi. Ecclesia substantia hæreticorum quorum figura sunt amici Job non eget, id est, carnali sapientia; et recta, quæ contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per hæc ad perfidiam trahunt. Manus hostis est fortitudo Satanæ. Robusti sunt maligni spiritus. Nunquid dixi: Afferte. Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis.

Read all of Job 6

Cross References

Job 6:15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

Job 19:19Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. + 19.19 Abominati sunt me, etc. Scribæ et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: Et quem maxime diligebam. Ordo doctorum, qui prius in prædicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur:

Psalms 62:9Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 1

Isaiah 2:22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

Jeremiah 51:9Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. + 51.9 Curavimus. ORIG. Vide ne quando angelis præcipiat Deus languenti animæ tuæ medicamina conficere, etc., usque ad profert Deus judicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.

Matthew 26:56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:20Job 6Job 6:22 →