Proverbs 27:7
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. + 27.7 Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The full soul loatheth an honeycomb; but to the hungry soul every bitter thing is sweet.
In Context
6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Cross References
Numbers 11:4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Numbers 21:5locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
Luke 15:16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. + 15.16 Et cupiebat. Cibus dæmonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quæ blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est Philip. 3.. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.