Proverbs 28:10
Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. + 28.10 Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
11Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Cross References
Deuteronomy 7:12Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
Psalms 7:15Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. + 7.15 Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit: 1
Psalms 37:11Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. + 37.11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. 1
Proverbs 10:3Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. + 10.3 Non affliget Dominus. Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet.
Proverbs 21:20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. + 21.20 Thesaurus desiderabilis. Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Matth. 10.
Proverbs 28:18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.