Proverbs 28:12
In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. + 28.12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When righteous men do rejoice, there is great glory: but when the wicked rise, a man is hidden.
In Context
11Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Cross References
1 Samuel 24:11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
1 Kings 18:13Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua?
1 Chronicles 15:25Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
2 Chronicles 30:22Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
Esther 8:16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.