The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:16

Esther 8:16

Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Jews had light, and gladness, and joy, and honour.

In Context

15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.

17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.

Read all of Esther 8

Cross References

Esther 4:1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,

Esther 9:17Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. + 9.17 Dies autem. Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4., etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat.

Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1

Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.

Proverbs 28:12In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. + 28.12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:15Esther 8Esther 8:17 →