Proverbs 28:2
Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]
Cross References
1 Kings 15:25Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis.
1 Kings 16:8Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis.
2 Kings 15:8Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
2 Chronicles 36:1Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
Ecclesiastes 9:15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. + 9.15 Vir pauper. Christus, de quo Psalmus: Ego sum pauper et dolens Psal. 68.. Et in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi Col. 2.. Per sapientiam suam. Non per potentiam.
Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.