Proverbs 28:22
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. + 28.22 Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that hasteth to be rich hath an evil eye, and considereth not that poverty shall come upon him.
In Context
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Cross References
Genesis 19:17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. + 19.17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.
Job 27:16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: + 27.16 Si comportaverit. Ibid. Argentum, id est eloquium hæreticorum, etc., usque ad sacræ Scripturæ contexunt testimonia.
Proverbs 28:20[Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Mark 7:22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.