The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 28 › Proverbs 28:5

Proverbs 28:5

Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. + 28.5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Evil men understand not judgment: but they that seek the LORD understand all things.

In Context

4[Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.

Read all of Proverbs 28

Cross References

Proverbs 24:7Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. + 24.7 Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet.

Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.

Mark 4:10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 28:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 28:4Proverbs 28Proverbs 28:6 →