Proverbs 28:6
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
Cross References
Proverbs 16:8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. + 16.8 Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.
Proverbs 19:22Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. + 19.22 Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quæ gessit.
Luke 16:19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.