Luke 16:19
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
Psalms 73:3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1
Isaiah 3:23et specula, et sindones, et vittas, et theristra. + 3.23 Vittas. Quæ animum huc illucque fluentem constringunt. Theristra. Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, æstati idonea, et inde nominatur: theria enim æstas dicitur.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Amos 6:4qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;
Mark 15:20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. + 15.20 Ut crucifigerent. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster læva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad æthera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat.