Proverbs 29:8
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Scornful men bring a city into a snare: but wise men turn away wrath.
In Context
7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
Cross References
Numbers 16:48et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. + 16.48 Et stans inter. GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo cœlo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis prætendens, suspendit ignis æterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Et plaga cessavit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiæ per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiæ et scientiæ Dei.
Deuteronomy 9:18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
Proverbs 11:11Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
Proverbs 16:14Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. + 16.14 Nuntii mortis. Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. Placabit. HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Amos 7:2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?