Proverbs 3:10
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.] + 3.10 Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Si sancti thesauros habent in cœlo, etc., usque ad cœlesti remuneratione, redditur. Torcularia redundabunt. Quia interna suavitas æternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: Ut edatis, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So shall thy barns be filled with plenty, and thy presses shall burst out with new wine.
In Context
Cross References
Deuteronomy 14:29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. + 14.29 Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.
2 Chronicles 31:10Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.
Haggai 2:19Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.