The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 3 › Proverbs 3:11

Proverbs 3:11

[Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: + 3.11 Disciplinam. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My son, despise not the chastening of the LORD; neither be weary of his correction:

In Context

10et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.] + 3.10 Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Si sancti thesauros habent in cœlo, etc., usque ad cœlesti remuneratione, redditur. Torcularia redundabunt. Quia interna suavitas æternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: Ut edatis, etc.

12quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. + 3.12 Quem enim diligit Dominus corripit. Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: Ego quos amo, arguo et castigo.

Read all of Proverbs 3

Cross References

Deuteronomy 8:5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

Job 5:17Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: + 5.17 Increpationem ergo Domini ne reprobes. Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.

Proverbs 24:10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.] + 24.10 Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.

1 Corinthians 11:32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. + 11.32 Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.

2 Corinthians 4:16Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

Hebrews 12:5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 3:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 3:10Proverbs 3Proverbs 3:12 →