Proverbs 3:16
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. + 3.16 Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Length of days is in her right hand; and in her left hand riches and honour.
In Context
15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
Cross References
1 Kings 3:13Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Psalms 21:4Tu autem in sancto habitas, laus Israël. + 21.4 In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo. 1
Proverbs 3:2longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. + 3.2 Pacem, id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.
Proverbs 4:8Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
Proverbs 22:4Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. + 22.4 Finis modestiæ. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne pœnis forte mereatur subigi. Divitiæ et gloria. Finis modestiæ timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissæ hæreditatis, regni cœlestis gloriam, et vitam recipiamus æternam.
1 Corinthians 3:21Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.