Proverbs 3:22
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. + 3.22 Et erit vita animæ tuæ. Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur. Et gratia faucibus tuis. Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., usque ad: beatus vir qui sperat in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So shall they be life unto thy soul, and grace to thy neck.
In Context
Cross References
Proverbs 1:9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. + 1.9 Addatur gratia. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. Et torques collo tuo, etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione.
Proverbs 19:8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
John 12:49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. + 12.49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.