The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 30 › Proverbs 30:1

Proverbs 30:1

Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: + 30.1 Verba congregantis. Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The words of Agur the son of Jakeh, even the prophecy: the man spake unto Ithiel, even unto Ithiel and Ucal,

In Context

2[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. + 30.2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.

Read all of Proverbs 30

Cross References

Proverbs 31:1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. + 31.1 Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 30:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Proverbs 30Proverbs 30:2 →