Proverbs 31:1
Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. + 31.1 Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The words of king Lemuel, the prophecy that his mother taught him.
In Context
2[Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
Cross References
Proverbs 1:8[Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: + 1.8 Audi, fili mi, disciplinam. ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebræos enim spiritus, qui gratiam præstat, genere feminino dicitur.
Proverbs 30:1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: + 30.1 Verba congregantis. Huc usque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Græce, latine congregans; Ecclesia enim convocatio. Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quæ sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.
2 Timothy 3:15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. + 3.15 Sacras litteras nosti quæ te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet.