Proverbs 31:29
Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. + 31.29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Many daughters have done virtuously, but thou excellest them all.
In Context
Cross References
Ruth 3:11Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
Song of Solomon 6:8Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. + 6.8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.