The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 6 › Canticum Canticorum 6:8

Canticum Canticorum 6:8

Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. + 6.8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There are threescore queens, and fourscore concubines, and virgins without number.

In Context

7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. + 6.7 Sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ, etc. Reginæ et concubinæ pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utræque diadema regni habent. Reginæ sunt, quæ intuitu regni cœlestis doctrinæ inserviunt; concubinæ, quæ amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illæ sexaginta, quia sola dilectione præceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et sæculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.

9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? + 6.9 Quæ est ista. Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: præterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianæ fidei argumenta; jam conjuncta, pœnitens, et compuncta, dicit admirative, Quæ est ista, etc. Quasi aurora consurgens. Tunc Ecclesia fit aurora, cum mortalitatis atque ignorantiæ tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora, sed in regno dies erit, ubi plenum visum veri solis habebit. Pulchra ut luna. In nocte vitæ præsentis, ubi variantur status temporalium, comparatur lunæ: quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, sicut sol fulgebunt justi. Terribilis ut castrorum acies ordinata. Habent tales prælatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia æris potestatibus, vel quæque fidelis anima.

Read all of Canticum Canticorum 6

Cross References

1 Kings 11:3Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor ejus.

Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1

Revelation 7:9Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: + 7.9 Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 6:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 6:7Canticum Canticorum 6Canticum Canticorum 6:9 →