Proverbs 31:28
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. + 31.28 Surrexerunt filii ejus. Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Her children arise up, and call her blessed; her husband also, and he praiseth her.
In Context
Cross References
Genesis 48:12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. + 48.12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.
Song of Solomon 7:1[ Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. + 7.1 Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt. Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant.
2 Timothy 1:5recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.