Proverbs 4:17
Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. + 4.17 Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For they eat the bread of wickedness, and drink the wine of violence.
In Context
16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Cross References
Job 24:5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. + 24.5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.
Proverbs 9:17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. + 9.17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.
Isaiah 5:18[Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! + 5.18 Væ qui trahitis. Hæc ad principes Judæorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum. In funiculis vanitatis. ID. In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur.
Jeremiah 5:26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Micah 3:5Hæc dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium.