Proverbs 4:3
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. + 4.3 Nam et ego. Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Unigenitus coram matre. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I was my father’s son, tender and only beloved in the sight of my mother.
In Context
2Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
Cross References
1 Kings 1:13Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?
1 Chronicles 22:5Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
Jeremiah 10:23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. + 10.23 Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur Psal. 36..
Romans 12:16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.