The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 4 › Proverbs 4:2

Proverbs 4:2

Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I give you good doctrine, forsake ye not my law.

In Context

1[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. + 4.1 Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

3Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. + 4.3 Nam et ego. Nihil magis ad spem percipiendæ sapientiæ mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Unigenitus coram matre. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum præcessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?

Read all of Proverbs 4

Cross References

Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..

2 Chronicles 7:19Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,

Job 33:3Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

Proverbs 8:8Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;

John 7:16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. + 7.16 Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 4:1Proverbs 4Proverbs 4:3 →