Apocalypsis 2:7
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:22et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. + 3.22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.
Proverbs 11:30Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. + 11.30 Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.
Proverbs 15:4Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
Ezekiel 31:8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
Matthew 13:9Qui habet aures audiendi, audiat. + 13.9 Qui habet aures audiendi. Quoties hæc admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.
Mark 7:15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. + 7.15 Nihil est extra, etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.